- HYSTRIX
- HYSTRIXin cibis, apud Damirem c. de Reptil. laudatum Bochart. ubi supra, l. I. c. 4. De quo animali sic Plin. l. 8. c. 35. Hystrices generat India et Africa spinâ contectas, ac herinaceorum genere: sed hystrici longiores aculei, et, cum intendit cutem, missiles. Ore urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit etc. ad quae verba vide Exercitationes Salmas. ad Solin. p. 390. ubi, inter alia, Hesych. cum echino marino Hystricem confundere, notat. Mures Africanos Plauto hystrices dici in Paenulo, Aet. 5 Sc.2. v. 51.Non audis? mures Africanos praedicatIn pompam ludis dare se velle aedilibus.habet Dalechamp. ad Plin. loc. eund. In Quansia prov. Regni Sinensis dari, quarum spinae ad cubiti saepe erigantur altitudinem, in obvios corpore concussio evibrandae, non sine noxa, tradit Auctor Anon. Sinae et Europae c. 40. Unde Iaculandi artem excogitandi hominibus occasio etc. Vide quoque Voss. de Idol. l. 3. c. 56. nec non supra in voce Histrix, uti de scutica e pelle histricis, inter Veterum serviles poenas, infra Servi. Inde hystriculus, apud Tertullian. de Pallio c. 4. Feras si in puero matris sollicitudinem patiens, certe iam hystriculus, iam virum alicuius clanculo functus, sustinet solam fundere, comam struere etc. Ubi de Achille loquitur: est, quem Graeci δασύπρωκτον vocârunt: nota enim hystricis pilorum densitas et asperitas. Sic et ericium, pro hispido et hirsuto Varr. dixit apud Non. Vide Salmas. ad l. d.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.